- GRAMEN
- GRAMENinter herbas vulgatissimum. Plin. l. 24. c. 19. Geniculatis serpit internodiis crebroque ab his et ex cacumme novas radices spargit. Folia eius in reliquo orbe in exilitatem fastigiantur. In Parnasso tantum ederacea specie densius, quam usquam, fruticant, flore odorato candidoque. Iumentis herba non alia gratior sive viridis, sive in foeno siccata etc. Ex eo corona constabat Obsidionalis. Liv. l. 7. c. 37. Secundum Consulis donationem, Legiones gramineam coronam obsidionalem, clamore donum approbantes, Decio imponunt. Qua nulla nobilior alia. Plin. l. 22. c. 3. Gemmatae, et aureae et vallares, murales, rostratae, civicae, triumphales, post banc fuêre; suntque cunctae magno intervallo, magnaque differentiâ. Nempe coronamentum id ipsius Martis fuit. uti victoris, cui gramen porrigere, priscus mos. Hinc P. Decius religione confessusest, quanta esset illius cotonae auctoritas. Siquidem ea donatus Plin. l. 22. c. 5. Bovem album Marti immolavit et centum fulvos, qui ei virtutis causâ dati fuerant simul ab obsessis, ibid. Sumpta est autem ea ex gramine viridi, et quidem decerpto inde, ubi obsessos servasset aliquis, Idem c. 4. Unde idem l. 22. c. 6. Nullae ergo herbae fuêre certae in hoc honore! sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis ignobiles, ignot cque honorem nobilem faciebant etc. Vide C. Paschal. Coron. l. 7. 17. et infra, ubi de Obsidionali Corona.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.